Augustinus, Epistolae, EPISTOLA L . Augustinus Suffectanis expostulans de LX Christianorum nece, pollicensque suum illis reddendum Herculem.
| 1 | Auctoribus ac principibus vel senioribus Coloniae Suffectanae, AUGUSTINUS episcopus. |
| 2 | Immanitatis vestrae famosissimum scelus, et inopinata crudelitas terram concutit, et percutit coelum, ut in plateis ac delubris vestris eluceat sanguis, et resonet homicidium. |
| 3 | Apud vos Romanae sepultae sunt leges, iudiciorum rectorum calcatus est terror. |
| 4 | Imperatorum certe nulla veneratio nec timor. |
| 5 | Apud vos LX numero fratrum innocens effusus est sanguis, et si quis plures occidit, functus est laudibus, et in vestram curiam tenuit principatum. |
| 6 | Age, nunc principalem veniamus ad causam. |
| 7 | Si Herculem vestrum dixeritis, porro reddemus: adsunt metalla, saxa nec desunt; accedunt marmorum genera, suppetit artificum copia. |
| 8 | Caeterum deus vester cum diligentia sculpitur, tornatur et ornatur. |
| 9 | Addimus et rubricam quae pingit ruborem, quo possint vota vestra sacra sonare. |
| 10 | Nam si vestrum Herculem dixeritis, collatis singulis nummis ab artifice vestro vobis emimus deum. |
| 11 | Reddite igitur animas, quas manus vestra contorsit, et sicuti a nobis vester Hercules redhibetur, sic etiam a vobis tantorum animae reddantur. |