monumenta.ch > Augustinus > 6 > 2 > 21 XII > 18 VII > 6 > 1 > 6 > 20 XIII > 1 > 12 VII > 17 IX > 3 > 8 > 1 > 2 > 1 > 1 > 1 > 5 > 6 > 10 V > 4 > 3 > 2 > 1 > 2 > 5 > 4 > 20 XIV > 1 > 3 > 2 > 1 > 7 > 1 > 2 > 1 > 1 > 5 > 1 > 15 XII > 2 > 4 > 3 > 1 > 1 > 1 > 1 > 1 > 29 XVI > 1
Augustinus, Epistolae, 47, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 47, 1.

1 Aestus animi tui posteaquam didici litteris tuis, etiam mei continuo facti sunt, non quo me omnia talia permoverent, qualibus indicasti te esse permotum: sed quomodo tibi auferrentur hi aestus, fateor, aestuavi; maxime quia petis ut definitive tibi rescriberem, ne in maiores dubitationes incideres, quam antequam interrogasses.
2 Hoc enim video non esse in mea potestate.
3 Nam quomodolibet scripsero quae mihi videntur esse certissima, si tibi non persuasero, proculdubio eris incertior.
4 Non autem sicut mihi adiacet suadere, eo modo adiacet etiam persuadere cuilibet.
5 Verumtamen ne tuae dilectioni negarem operulam meam, post aliquantam deliberationem rescribendum putavi.
Augustinus HOME