monumenta.ch > Augustinus > 35 > 45 > 53 > 41 > 40 > 52 > 44 > 48 > 47 > 24 > 30 > 36 > 37 > 43 > 46 > 49 > 23 > 39 > 26 > 38 > 25 > 42 > 31 > 32 > 51 > 29 > 22 > 16 > 13 > 35 > 10 > 17 > 18 > 29 > 15 > 19 > 11 > 33 > 32 > 28 > 10 > 21 > 24 > 30 > 10 > 16 > 10 > 23 > 22 > 13 > 14 > 24 > 36 > 34 > 26 > 25 > 20 > 27 > 16 > 13 > 10 > 11 > 17 > 10 > 23 > 11 > 18 > 15 > 24 > 31 > 22 > 16 > 11 > 22 > 10 > 15 > 11
Augustinus, Epistolae, 44, 5, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 44, 5, 11.

1 Inde itum est in aliud, multis ut poterant utrinque sermocinantibus: inter quae dictum est quod adhuc eos nostri persecuturi essent; nobisque dicebat videre se velle quales nos essemus in illa persecutione praebituros, utrum consensuri essemus tali saevitiae, an nullum commodaturi consensum.
2 Nos dicebamus Deum videre corda nostra, quae ipsi non possent: et illos temere sibi adhuc ista metuere, quae si contigerint, a malis contingere, quibus deteriores ipsi habent; nec tamen ideo nos a catholica communione segregare debere, si quid forte nobis invitis, vel etiam, si valuerimus, contradicentibus factum fuerit, cum tolerantiam pacificam didicerimus, dicente Apostolo: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV, 2, 3).
3 Quam pacem atque tolerantiam illos non tenuisse dicebamus, qui schisma fecerunt, ut nunc inter suos, qui mitiores eorum sunt, graviora tolerent, ne scindatur quod scissum est; cum leviora nollent pro ipsa unitate tolerare.
4 Dicebamus etiam nondum fuisse temporibus veterum pacem unitatis, et tolerantiam tanta commendatione praedicatam, sicut exemplo Domini et Novi Testamenti charitate; et tamen Prophetas illos et sanctos viros dicere solere in populum scelera eorum, cum tamen se ab illius populi unitate et a communione pariter accipiendorum Sacramentorum quae tunc fuerunt, divellere non tentassent.
Augustinus HOME