monumenta.ch > Augustinus > 4 > 39 > 39 > 50 > 6 > 9 > 11 > 73 > 12 > 38 > 23 > 6 > 8 > 6 > 38 > 46 > 71 > 3 > 47 > 9 > 77 > 21 > 8 > 14 > 43 > 34 > 24 > 6 > 6 > 49 > 9 > 28 > 6 > 9 > 8 > 44 > 3 > 10 > 76 > 6 > 5 > 5 > 8 > 43 > 7 > 46 > 5 > 40 > 19 > 47 > 40 > 8 > 6 > 48 > 52 > 6 > 4 > 5 > 7 > 41 > 32 > 5 > 9 > 4 > 44 > 5 > 7
>>> Augustinus, Epistolae, 44, 4, 8.

Augustinus, Epistolae, 44, 4, 7.

1 Deinde mihi coepit instare, ut ad interrogationem suam breviter responderem, quaerens a me quem iustum putarem, eum qui persequeretur, an eum qui persecutionem pateretur.
2 Cui respondebam, non recte ita interrogari: fieri enim posse ut ambo iniqui sint, fieri etiam posse ut iniquiorem iustior persequatur.
3 Non ergo esse consequens, ut ideo sit quisque iustior, quia persecutionem patitur, quamvis id plerumque contingat.
4 Deinde cum viderem in hoc eum multum immorari, ut iustitiam suae partis ex eo certam vellet intelligi, quia persecutionem passa fuerit; quaesivi ab eo, utrum iustum et christianum putaret episcopum Mediolanensis Ecclesiae Ambrosium.
5 Cogebatur utique negare quod ille vir christianus esset et iustus; quia si fateretur, statim obiiceremus quod eum rebaptizandum esse censeret.
6 Cum ergo ea loqui cogeretur, quibus ille non esset habendus christianus et iustus, commemoravi quantam persecutionem pertulerit, circumdata etiam militibus armatis ecclesia.
7 Quaesivi etiam utrum Maximianum, qui ab eis apud Carthaginem schisma fecerat, et iustum et christianum putaret.
8 Non poterat nisi negare.
9 Commemoravi ergo etiam illum talem persecutionem pertulisse, ut ecclesia eius usque ad fundamenta dirueretur.
10 His igitur exemplis ei, si possem.
11 , persuadere moliebar ut iam desineret dicere persecutionis perpessionem, christianae iustitiae certissimum esse documentum.
Augustinus HOME