monumenta.ch > Augustinus > 21 > 45 > 36 > 37 > 53 > 29 > 29 > 45 > 52 > 40 > 41 > 34 > 44 > 30 > 36 > 37 > 43 > 34 > 24 > 37 > 44 > 38 > 28 > 47 > 46 > 38 > 36 > 43 > 19 > 42 > 39 > 31 > 29 > 35 > 21 > 44 > 35 > 54 > 29 > 2 > 43 > 10 > 48 > 45 > 2 > 13 > 2
Augustinus, Epistolae, 44, 1, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 44, 1, 2.

1 Res tamen utcumque agi coepta est, et aliquot horas in alterno sermone protraximus, quantum vocibus interquiescentibus varie tumultuantium sinebamur.
2 Sed in ipso disputationis exordio, cum videremus ea quae dicebantur, subinde labi de memoria vel nostra, vel eorum quorum salutem maxime curabamus; et ut esset nobis cautior modestiorque tractatio, simul ut et vos atque alii fratres qui absentes erant, quid inter nos actum esset, legendo cognosceretis, postulavimus ut a notariis verba nostra exciperentur.
3 Diu ab illo vel ei consentientibus reluctatum est; postea tamen ipse concessit.
4 Sed notarii qui aderant, atque id strenue facere poterant, nescio qua causa excipere noluerunt.
5 Egimus saltem ut fratres qui nobiscum erant, quanquam in hac re tardius possent, exciperent, pollicentes nos ibi easdem tabulas relicturos.
6 Consensum est.
7 Coeperunt verba nostra excipi, et aliqua ab invicem ad tabulas dicta sunt.
8 Postea inordinatas perstrepentium interpellationes, et propterea nostram quoque turbulentiorem disputationem notarii non valentes sustinere, cesserunt; nobis sane non desistentibus, et ut cuique facultas dabatur, multa dicentibus.
9 Ex quibus omnibus verbis nostris, quantum recordari potui, causae totius actionem, Dilectionem vestram fraudare nolui.
10 Potestis enim ei litteras meas legere, ut vel approbet vera me scripsisse; vel ipse vobis, si quid melius recolit, incunctanter insinuet.
Augustinus HOME