Augustinus, Epistolae, 43, 8, 23.
| 1 | Tolerat Aaron multitudinem idolum exigentem et fabricantem et adorantem. |
| 2 | Tolerat Moyses adversus Deum tot millia murmurantia, et toties offendentia sanctum nomen eius. |
| 3 | Tolerat David Saulem persecutorem suum, sceleratis moribus coelestia deserentem, magicis artibus inferna quaerentem; occisum vindicat, christum etiam Domini propter sacramentum venerandae unctionis appellat. |
| 4 | Tolerat Samuel nefandos filios Heli, perversosque filios suos, quos populus quia tolerare noluit, divina veritate accusatus, divina severitate correptus est. |
| 5 | Tolerat denique ipsum populum superbum contemptorem Dei. |
| 6 | Tolerat Isaias in quos tam multa vera crimina iaculatur. |
| 7 | Tolerat Ieremias a quibus tanta perpetitur. |
| 8 | Tolerat Zacharias Pharisaeos et Scribas, quales illo tempore fuisse Scriptura testatur. |
| 9 | Scio me multos praetermisisse: legant qui volunt, legant qui possunt eloquia coelestia, invenient omnes sanctos Dei servos et amicos semper habuisse quos in suo populo tolerarent; cum quibus tamen illius temporis sacramenta communicantes, non solum non inquinabantur, sed etiam laudabiliter sustinebant, studentes, sicut ait Apostolus, servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV, 3). |
| 10 | Attendant etiam post Domini adventum, ubi multo plura huius tolerantiae per totum orbem inveniremus exempla, si omnia scribi et in auctoritatem redigi potuissent, tamen haec ipsa quae habemus advertite. |
| 11 | Tolerat ipse Dominus Iudam, diabolum, furem et venditorem suum: sinit accipere inter innocentes discipulos, quod fideles noverunt pretium nostrum. |
| 12 | Tolerant Apostoli pseudoapostolos; et inter sua quaerentes non quae Iesu Christi, Paulus non sua quaerens sed quae Iesu Christi, cum gloriosissima tolerantia conversatur. |
| 13 | Postremo, quod paulo ante commemoravi, divina voce laudatur sub angeli nomine praepositus Ecclesiae, quod cum odisset malos, eos tamen tentatos et inventos pro nomine Domini toleravit. |