Augustinus, Epistolae, 43, 3, 11.
| 1 | Non ergo tunc Secundus, quando eorum crimina Deo dimisit, paci unitatique consuluit: alioquin magis hoc apud Carthaginem provideret, ne schisma fieret, ubi nullus aderat cui confesso crimen donare cogeretur; sed quod erat facillimum, tota conservatio pacis esset absentes nolle damnare. |
| 2 | Itaque iniuriam facerent innocentibus, etiamsi eis non convictis, neque confessis, neque omnino praesentibus ignoscere voluissent. |
| 3 | Ille quippe accipit veniam, cuius culpa certissima est. |
| 4 | Quanto ergo immaniores et caeciores fuerunt, qui ea se putaverunt posse damnare, quae incognita nec donare potuissent? |
| 5 | Sed illic cognita dimissa sunt Deo, ne alia quaererentur: hic incognita damnata sunt, ut illa tegerentur. |
| 6 | Sed dicet aliquis: Cognoverunt. |
| 7 | Quod etsi concedam, etiam sic absentibus utique parci oportebat. |
| 8 | Neque enim iudicium deseruerant, ubi nunquam omnino constiterant; nec in illis solis episcopis Afris erat Ecclesia, ut omne iudicium ecclesiasticum vitasse viderentur, qui se iudicio eorum praesentare noluissent. |
| 9 | Millia quippe collegarum transmarina restabant, ubi apparebat eos iudicari posse, qui videbantur Afros vel Numidas collegas habere suspectos. |
| 10 | Ubi est enim quod Scriptura clamat: Antequam interroges, ne vituperes quemquam; et cum interrogaveris, corripe iuste (Eccli. XI, 7). |
| 11 | Si ergo nec vituperari, nec corripi nisi interrogatum Spiritus sanctus voluit; quanto sceleratius non vituperati aut correpti, sed omnino damnati sunt, qui de suis criminibus nihil absentes interrogari potuerunt? |