monumenta.ch > Augustinus > 111 > 42 > 143 > 81 > 128 > 61 > 93 > 45 > 59 > 78 > 24 > 145 > 43 > 80 > 69 > 49 > 54 > 79 > 94 > 5 > 38 > 63 > 74 > 99 > 85 > 42
   

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XLII. Augustinus Paulino, flagitans ut litterarum debitum amplius anno integro non redditum exsolvat, mittatque sibi opus adversus Paganos, cum id perfecerit.

1 Prodit nunc primum ex corticeo codice, qui olim Narbonensis ecclesiae fuit, nunc vero est illustris familiae Phimarconensis: Dominis laudabilibus in Christo sanctissimis fratribus PAULINO et THERASIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2 Num etiam hoc sperari aut exspectari posset, ut per fratrem Severum rescripta flagitaremus, tamdiu tam ardentibus nobis a vestra Charitate non reddita?
3 Quid est quod duas aestates easdemque in Africa sitire cogamur?
4 Quid amplius dicam?
5 O qui res vestras quotidie donatis, debitum reddite.
6 An forte quod adversus daemonicolas te scribere audieram, atque id opus vehementer desiderare me ostenderam, volens perficere ac mittere, tanto tempore ad nos epistolas distulisti?
7 Utinam saltem tam opima mensa iam annosum ab stilo tuo ieiunium meum excipias: quae si nondum parata est, non desinemus conqueri, si nos dum illud perficis, non interim reficis.
8 Salutate fratres, maxime Romanum et Agilem.
9 Hinc qui nobiscum sunt vos salutant, et parum nobiscum irascuntur, si parum diligunt.
Augustinus HOME

bnf12205.17 ubbB_VIII_0009.68v