Augustinus, Epistolae, 40, 4, 7.
| 1 | Quare arripe, obsecro te, ingenuam et vere christianam cum charitate severitatem, ad illud opus corrigendum atque emendandum, et παλινῳδίαν, ut dicitur, cane. |
| 2 | Incomparabiliter enim pulchrior est veritas Christianorum, quam Helena Graecorum. |
| 3 | Pro ista enim fortius nostri martyres adversus hanc Sodomam, quam pro illa illi heroes adversus Troiam, dimicaverunt. |
| 4 | Neque hoc ideo dico, ut oculos cordis recipias; quos absit ut amiseris: sed ut advertas, quos cum habeas sanos et vigiles, nescio qua dissimulatione avertisti, ut non intenderes quae consequantur adversa; si semel creditum fuerit, posse honeste ac pie scriptorem divinorum Librorum in aliqua sui operis parte mentiri. |