monumenta.ch > Augustinus > 11 > 14 > 13 > 39 > 10 > 16 > 62 > 38 > 21 > 10 > 13 > 38 > 29 > 16 > 29 > 42 > 10 > 16 > 57 > 10 > 31 > 52 > 27 > 61 > 37 > 35 > 34 > 10 > 26 > 75 > 39 > 67 > 54 > 58 > 15 > 81 > 19 > 11 > 50 > 18 > 53 > 59 > 56 > 47 > 46 > 74 > 63 > 23 > 28 > 78 > 43 > 21 > 34 > 1


Augustinus, Epistolae, 39, 1, 1.

1 Anno praeterito, per fratrem nostrum Asterium hypodiaconum Dignationi tuae epistolam miseram, promptum reddens salutationis officium; quam tibi arbitror redditam.
2 Nunc quoque per sanctum fratrem meum Praesidium diaconum, obsecro primum ut memineris mei: deinde ut baiulum litterarum habeas commendatum, et mihi scias germanissimum, et in quibuscumque necessitas postulaverit, foveas atque sustentes; non quo aliqua re (Christo tribuente) indigeat, sed quo bonorum amicitias avidissime expetat, et se in his coniungendis maximum putet beneficium consecutum.
3 Cur autem ad Occidentem navigaverit, ipso poteris narrante cognoscere.
Augustinus HOME