monumenta.ch > Augustinus > 35 > 45 > 53 > 41 > 40 > 52 > 44 > 48 > 47 > 24 > 30 > 36 > 37 > 43 > 46 > 49 > 23 > 39 > 26 > 38 > 25 > 42 > 31 > 32 > 51 > 29 > 22 > 16 > 13 > 35 > 10 > 17 > 18 > 29 > 15 > 19 > 11 > 33 > 32 > 28 > 10 > 21 > 24 > 30 > 10 > 16 > 10 > 23 > 22 > 13 > 14 > 24 > 36 > 34 > 26 > 25 > 20 > 27 > 16 > 13 > 10 > 11 > 17 > 10 > 23 > 11 > 18 > 15 > 24 > 31 > 22 > 16 > 11 > 22 > 10 > 15 > 11 > 19 > 17 > 15 > 25 > 22 > 18 > 26 > 18 > 27 > 17 > 27 > 26 > 25 > 18 > 11 > 13 > 19 > 13 > 19 > 16 > 19 > 17 > 14 > 21 > 28 > 23 > 15 > 14 > 50 > 21 > 21 > 27
>>> Augustinus, Epistolae, 36, 12, 28.

Augustinus, Epistolae, 36, 12, 27.

1 Et de die quidem sabbati facilior causa est, quia et Romana ieiunat Ecclesia, et aliae nonnullae, etiamsi paucae, sive illi proximae sive longinquae: die autem dominico ieiunare scandalum est magnum, maxime posteaquam innotuit detestabilis multumque fidei catholicae Scripturisque divinis apertissime contraria haeresis Manichaeorum, qui suis auditoribus ad ieiunandum istum tanquam constituerunt legitimum diem; per quod factum est, ut ieiunium diei dominici horribilius haberetur.
2 Nisi forte aliquis idoneus sit nulla refectione interposita ultra hebdomadem perpetuare ieiunium, ut ieiunio quadraginta dierum, quantum potuerit, appropinquet, sicut aliquos fecisse cognovimus.
3 Nam et ad ipsum quadragenarium numerum pervenisse quemdam, a fratribus fide dignissimis nobis asseveratum est.
4 Quemadmodum enim veterum patrum temporibus, Moyses et Elias nihil contra prandia sabbatorum fecerunt, cum diebus quadraginta ieiunaverunt; ita qui potuerit septem dies ieiunando transire, non sibi ad ieiunandum elegit dominicum diem, sed in iis eum invenit, quos ieiunaturum se vovit plurimos dies.
5 Ieiunium tamen etiam continuatum si in hebdomade solvendum est, nullo congruentius quam dominico die solvitur.
6 Si autem post hebdomadem corpus reficitur, non utique ad ieiunandum dies dominicus eligitur; sed in numero, quem voveri placuit, invenitur.
Augustinus HOME

bav210.256

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik