monumenta.ch > Augustinus > 34 > 26 > 9 > 26 > 35 > 25 > 12 > 2 > 30 > 4 > 4 > 37 > 10 > 2 > 18 > 16 > 7 > 30 > 1 > 11
Augustinus, Epistolae, 36, 5, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 36, 5, 11.

1 Iamvero cum se hominem spiritualem videri velit, et tanquam carnales, pransores sabbati accuset, attende quemadmodum dominici diei non parco prandio reficiatur, sed alogia delectetur.
2 Quid est autem alogia, quod verbum ex graeca lingua usurpatum est, nisi cum epulis indulgetur, ut a rationis tramite devietur?
3 Unde animalia ratione carentia dicuntur aloga, quibus similes sunt ventri dediti: propter quod, immoderatum convivium, quo mens, in qua ratio dominatur, ingurgitatione vescendi ac bibendi quodammodo obruitur, alogia nuncupatur.
4 Insuper etiam propter cibum ac potum, non mentis, sed ventris alogia diei dominici dicit esse cantandum: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem.
5 O virum spiritualem!
6 o carnalium reprehensorem!
7 o magnum ieiunatorem, et non ventricultorem!
8 Ecce qui nos admonet ne lege ventris legem Domini corrumpamus, ne panem coeli vendamus esca terrena, et adiungit: Quia esca Adam paradiso periit, esca Esau primatum amisit.
9 Ecce qui dicit: Est enim Satanae usitata calumnia, tentatio ventris, qui modicum suadet ut auferat totum.
10 Et horum, inquit, interpretatio praeceptorum ventricolas minus incurvat.
Augustinus HOME