Augustinus, Epistolae, 34, 3.
| 1 | Haeccine tandem tibi placent, vir gravissime? |
| 2 | Nequaquam hoc de te crediderim: novi considerationem tuam. |
| 3 | Caeditur mater carnalis in membris quibus genuit et nutrivit ingratum; prohibet hoc Ecclesia mater spiritualis, caeditur et ipsa in Sacramentis quibus genuit et nutrivit ingratum. |
| 4 | Nonne tibi videtur dixisse parricidaliter frendens: Quid faciam Ecclesiae quae me prohibet caedere matrem meam? |
| 5 | inveni quid faciam: iniuriis quibus potest etiam ipsa feriatur; fiat in me aliquid unde membra eius doleant. |
| 6 | Vadam mihi ad eos qui noverunt exsufflare gratiam in qua illi natus sum, destruere formam quam in utero eius accepi. |
| 7 | Ambas matres meas saevis cruciatibus torqueam: quae me posterior peperit, efferat prior. |
| 8 | Ad huius dolorem, spiritualiter moriar; ad illius caedem, carnaliter vivam. |
| 9 | Quid aliud exspectamus, vir honorabilis Eusebi; nisi ut in miseram mulierem, senectute decrepitam, viduitate destitutam, a cuius caedibus in Catholica prohibebatur, iam donatista securus armetur? |
| 10 | Quid enim aliud furibundo corde concepit, cum diceret matri: Transferam me in partem Donati, et bibam sanguinem tuum? |
| 11 | Ecce iam conscientia cruentus, veste dealbatus perfecit partem pollicitationis suae; restat pars altera, ut matris sanguinem bibat. |
| 12 | Si ergo placent ista, urgentur a clericis et sanctificatoribus suis, ut intra octavas suas totum quod vovit exsolvat. |