Augustinus, Epistolae, 31, 3.
| 1 | Nec ideo tamen eos tam cito a nobis, licet ad vos remeantes, sine molestia passi sumus. |
| 2 | Videte enim, quaeso vos, quibus qualiebamur affectibus. |
| 3 | Tanto utique dimittendi erant velocius, quanto vobis impensius obedire cupiebant; sed quanto id cupiebant magis, tanto vos nobis praesentius exhibebant: eo quippe indicabant quam chara vestra viscera essent; tanto igitur eos minus dimittere volebamus, quanto iustius ut dimitterentur instabant. |
| 4 | O rem non ferendam, nisi a nobis ista discessione non discederemus, nisi unius essemus corporis membra, unum haberemus caput, una perfunderemur gratia, uno pane viveremus, una incederemus via, eadem habitaremus domo! |
| 5 | Cur enim non eisdem etiam verbis uteremur? |
| 6 | Agnoscitis enim, credo, haec esse ex epistola vestra. |
| 7 | Sed cur potius haec vestra sint verba quam mea, quae utique quam vera sunt, tam nobis ab eiusdem capitis communione proveniunt? |
| 8 | Et si aliquid proprium vobis donatum habent, tanto magis ea sic dilexi, ut obsiderent viam pectoris mei, neque a corde ad linguam meam verba transire sinerent, donec tanto priora, quanto sunt vestra, procederent. |
| 9 | Sancti fratres et dilecti Deo, nostraque invicem membra, quis dubitet nos uno spiritu vegetari, nisi qui non sentit qua nobis dilectione vinciamur? |