monumenta.ch > Augustinus > 5 > 4 > 5 > 25 XVII > 2 > 6 > 4 > 5 > 29 XII > 2 > 353 > 5 > 4 > 8 > 7 > 3 > 3 > 4 > 4 > 4 > 5 > 169 > 3 > 16 XIII > 5 > 3 > 4 > 3 > 3 > 21 XV > 7 > 3 > 11 XI > 4 > 4 > 3 > 4 > 3 > 3 > 3 > 23 XVI > 5 > 26 XVII > 4 > 4 > 7 > 3 > 4 > 3 > 3 > 3 > 3 > 233 > 366 > 3 > 3 > 4 > 3 > 3 > 2 > 4 > 4 > 2 > 2
Augustinus, Epistolae, 31, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 31, 2.

1 Sanctos fratres Romanum et Agilem, aliam epistolam vestram, audientem voces atque reddentem, et suavissimam partem vestrae praesentiae, sed qua vobis visendis inhiaremus avidius, cum magna in Domino iucunditate suscepimus.
2 Unde, aut quando, aut quomodo vel vos praestare, vel nos possemus exigere, ut nos de vobis tanta scribendo doceretis, quanta eorum ore didicimus?
3 Aderat etiam, quod nulli chartae adesse potest, tantum in narrantibus gaudium, ut per ipsum etiam vultum oculosque loquentium, vos in cordibus eorum scriptos cum ineffabili laetitia legeremus.
4 Hoc quoque amplius erat, quod pagina quaelibet quantacumque bona scripta contineat, nihil ipsa proficit, quamvis ad profectum explicetur aliorum: hanc autem epistolam vestram, fraternam scilicet animam, sic in eorum colloquio legebamus, ut tanto beatior appareret nobis, quanto uberius conscripta esset ex vobis.
5 Itaque illam ad eiusdem beatitatis imitationem, studiosissime de vobis omnia percunctando, in nostra corda transcripsimus.
Augustinus HOME