monumenta.ch > Augustinus > 324 > 169 > 298 > 293 > 314 > 286 > 271 > 253 > 155 > 11 > 307 > 261 > 207 > 329 > 347 > 285 > 239 > 384 > 207 > 15 IX > 152 > 11 > 4 > 191 > 280 > 1 > 237 > 191 > 5 > 313 > 4. 4 > 281 > 334 > 1 > 302 > 360 > 19 IX > 35 XXV > 1 > 1 > 253 > 1
Augustinus, Epistolae, 31, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 31, 1.

1 Cum litteras meas, quibus respondi prioribus vestris, si tamen vestris litteris ullo modo a me responderi potest, celerrime optaverim venire in vestrae Charitatis manus, ut quoquo pacto absens cito possem esse vobiscum, lucrum mihi vestrae epistolae contulit tarditas mea.
2 Bonus Dominus, qui non tribuit saepe quod volumus, ut quod mallemus attribuat.
3 Aliud enim est, quod accepta epistola mea scripturi estis, aliud quod non accipiendo scripsistis.
4 Quod cum laetissime legerimus, defuisset nobis certe ista laetitia, si, ut optavimus maximeque voluimus, cito ad vestram Sanctitatem nostrae litterae permeassent.
5 Nunc vero et haec habere scripta, et illa sperare rescripta, gaudio cumulatiore delectat.
6 Ita nec nostra culpa accusari potest, et Domini largior benignitas fecit quod nostro desiderio conducibilius esse iudicavit.
Augustinus HOME