monumenta.ch > Augustinus > 45 > 2 > 144 > 139 > 3 III > 116 > 11 IV > 64 XXXIX > 138 > 156 > 2 > 122 > 132 > 10 V > 21 XII > 168 > 134 > 164 > 1 I > 141 > 157 > 35 > 165 > 143 > 1 > 158 > 185 > 175 > 131 > 10 IV > 172 > 21 XII > 140 > 159 > 14 > 19 XII > 153 > 146 > 13 XII > 115 > 7 VII > 174 > 161 > 10 > 1 > 1 > 1 > 1 > 1


Augustinus, Epistolae, 28, 1, 1.

1 Nunquam aeque quisquam tam facie cuilibet innotuit, quam mihi tuorum in Domino studiorum quieta, laeta, et vere exercitatio liberalis.
2 Quanquam ergo percupiam omnino te nosse; tamen exiguum quiddam tui minus habeo, praesentiam videlicet corporis: quam ipsam etiam posteaquam te beatissimus nunc episcopus, tum vero iam episcopatu dignus, frater Alypius vidit, remeansque a me visus est, negare non possum magna ex parte mihi esse relatu eius impressam; et ante reditum, cum te ille ibi videbat, ego videbam, sed oculis eius.
3 Non enim animo me atque illum, sed corpore duos, qui noverit, dixerit, concordia duntaxat et familiaritate fidissima, non meritis quibus ille antecellit.
4 Quia ergo me primitus communione spiritus quo in unum nectimur, deinde illius ex ore iam diligis; nequaquam impudenter quasi aliquis ignotus commendo Germanitati tuae fratrem Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adiutorio tuo vere profuturum speramus; nisi forte quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior, quam ille per me.
5 Hactenus fortasse scribere debuerim, si esse vellem epistolarum solemnium more contentus; sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris, quae habemus in Christo Iesu Domino nostro; qui nobis multas utilitates et viatica quaedam demonstrati a se itineris, etiam per tuam charitatem non mediocriter ministrare dignatur.
Augustinus HOME