Augustinus, Epistolae, 27, 3.
| 1 | Haec atque huiusmodi suavissima et sacratissima spectacula litterae tuae praebent legentibus; litterae illae, litterae fidei non fictae, litterae spei bonae, litterae purae charitatis. |
| 2 | Quomodo nobis anhelant sitim tuam, et desiderium defectumque animae tuae in atria Domini! |
| 3 | quid amoris sanctissimi spirant! |
| 4 | quantam opulentiam sinceri cordis exaestuant! |
| 5 | quas agunt gratias Deo! |
| 6 | quas impetrant a Deo! |
| 7 | Blandiores sunt, an ardentiores; luminosiores, an fecundiores? |
| 8 | Quid enim est, quod ita nos mulcent, ita accendunt, ita compluunt et ita serenae sunt? |
| 9 | quid est, quaeso te, aut quid tibi pro eis rependam, nisi quia totus sum tuus in eo cuius totus es? |
| 10 | Si parum est, plus certe non habeo. |
| 11 | Tu autem fecisti ut non mihi parum videatur, qui me in illa epistola tantis laudibus honorare dignatus es, ut cum tibi me refundo, si parum hoc putem, tibi non credidisse convincar. |
| 12 | Pudet me quidem tantum boni de me credere, sed plus piget tibi non credere. |
| 13 | Est quod faciam: non me credam talem qualem putas, quoniam non agnosco; et credam me abs te diligi, quoniam sentio et plane percipio: ita nec in me temerarius, nec in te ingratus extitero. |
| 14 | Et cum me tibi totum offero, parum non est: offero enim quem vehementissime diligis; et offero, si non qualem me esse arbitraris, eum tamen pro quo, ut talis esse merear deprecaris. |
| 15 | Hoc enim magis iam peto facias, ne minus optes mihi adiici ad id quod sum, dum me existimas iam esse quod non sum. |