monumenta.ch > Augustinus > 313 > 35 XXV > 1 > 1 > 253 > 1 > 1 > 261 > 5 > 3 > 314 > 298 > 332 > 293 > 263 > 239 > 1
Augustinus, Epistolae, 18, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 18, 1.

1 O utinam possem assidue tibi aliquid dicere!
2 Id autem aliquid est, ut curis exueremur inanibus, et curis indueremur utilibus.
3 Nam de securitate nescio utrum quidquam in hoc mundo sperandum sit.
4 Scripsi, nec recepi ulla rescripta.
5 Misi adversum Manichaeos libros, quos paratos et emendatos mittere potui, nec quidquam ex illis iudicii motusque nostri notum mihi factum est.
6 Nunc eos repetere iam me, vos autem restituere convenit.
7 Peto itaque ne differatis eos remittere cum rescriptis, quibus nosse cupio quid de illis geritis, vel adhuc ad illum errorem expugnandum quid armaturae vobis opus esse arbitremini.
Augustinus HOME