Augustinus, Epistolae, 13, 1.
| 1 | Usitata tibi scribere non libet, nova non licet. |
| 2 | Alterum enim video tibi non convenire, alterum non mihi vacare. |
| 3 | Nam ex quo abii abs te, nulla mihi opportunitas, nullum otium datum est ea quae inter nos quaerere solemus, agitandi atque versandi. |
| 4 | Sunt quidem hiemales nimis longae noctes, nec a me totae dormiuntur; sed se obiiciunt magis cogitanda cum otium est, quae diffirmando sunt otio necessaria. |
| 5 | Quid ergo faciam? |
| 6 | mutusne apud te, an tacitus sim? |
| 7 | Neutrum vis, neutrum volo. |
| 8 | Quare age, atque accipe quod de me excudere potuit ultimum noctis, quamdiu exsequebatur, quo haec epistola scripta est. |