monumenta.ch > Augustinus > . . . > 16 VIII > 23 XVII > 36 XIII > . . . > 2 > 2 > 25 XV > 3 > 7 > 37 XIII > 10 VI > 51 > 25 XIV > . . . > 2 > 18 XI > . . . > . . . > 2 > 26 XI > 2 II > 19 XI > . . . > 17 VII > 20 XI > . . . > 35 XIII > . . . > . . . > 26 XV > . . . > 18 XI > 15 VI > . . . > 2 II > . . . > 2 > . . . > 2 > . . . > 2 > . . . > . . . > . . . > 5 > . . . > . . . > 3 > 1 > 2 > . . . > . . . > 16 XI > . . . > 24 X > 21 > . . . > 4
Augustinus, Epistolae, 9, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 9, 4.

1 Sed hoc tamen si non vis simile a nobis paetereunter accipere, versa id cogitatione quantum potes.
2 Nam si animo existat assidue aliqua difficultas agendi atque implendi quod cupit, assidue irascitur.
3 Ira est autem, quantum mea fert opinio, turbulentus appetitus auferendi ea quae facilitatem actionis impediunt.
4 Itaque plerumque non hominibus tantum, sed calamo irascimur in scribendo, eumque collidimus atque frangimus; et aleatores tesseris, et pictores penicillo, et cuique instrumento quilibet, ex quo difficultatem se pati arbitratur.
5 Hac autem assiduitate irascendi fel crescere etiam medici affirmant.
6 Cremento autem fellis rursus et facile ac prope nullis causis existentibus irascimur.
7 Ita quod suo motu animus fecit in corpore, ad eum rursus commovendum valebit.
Augustinus HOME