monumenta.ch > Augustinus > 2 > 9 IV > 18 > 7 > 11 > 13 > 11 > 17 > 5 > 23 > 32 > 20 > 9 > 24 > 10 > 8 > 16 > 7 > 21 > 22 > 4 > 17 > 31 > 23 > 31 > 24 > 39 > 54 > 37 > 7 > 5 > 22 > 2 > 2 > 21 > 42 > 3 > 31 > 4 IV > 32 > 8 IV > 33 > 7 > 28 > 36 > 8 > 8 > 26 > 22 > 34 > 19 > 49 > 18 > 7 > 19 > 38 > 16 > 10 > 30 > 34 > 4 > 1. 6 > 14 > 14 > 23 > 8 IV > 38 > 27 > 39 > 1. 1 > 5 > 10 > 5 > 1 I > 12 > 3 > 21 > 21 > 30 > 7 > 21 > 27 > 37 > 24 > 16 > 16 > 7 IV > 39 > 31 > 10 > 28 > 14 > 13 > 38 > 40 > 24 > 42 > 34 > 36 > 9 > 7 > 32 > 7 > 6
>>> Augustinus, Epistolae, 7, 3, 7.

Augustinus, Epistolae, 7, 3, 6.

1 Unde ergo evenit ut quae non vidimus cogitemus?
2 Quid putas, nisi esse vim quamdam minuendi et augendi animae insitam, quam quocumque venerit necesse est afferat secum?
3 quae vis in numeris praecipue animadverti potest.
4 Hac fit, verbi gratia, ut corvi quasi ob oculos imago constituta, quae videlicet aspectibus nota est, demendo et addendo quaedam, ad quamlibet omnino nunquam visam imaginem perducatur.
5 Hac evenit ut per consuetudinem volventibus sese in talibus animis, figurae huiuscemodi velut sua sponte cogitationibus irruant.
6 Licet igitur animae imaginanti, ex his quae illi sensus invexit, demendo, ut dictum est, et addendo, ea gignere quae nullo sensu attingit tota; partes vero eorum quae in aliis atque aliis rebus attigerat.
7 Ita nos pueri apud mediterraneos nati atque nutriti, vel in parvo calice aqua visa, iam imaginari maria poteramus; cum sapor fragorum et cornorum, antequam in Italia gustaremus, nullo modo veniret in mentem.
8 Hinc est quod a prima aetate caeci, cum de luce coloribusque interrogantur, quid respondeant non inveniunt.
9 Non enim coloratas ullas patiuntur imagines, qui senserunt nullas.
Augustinus HOME