monumenta.ch > Augustinus > 5 > 5 > . 1 > 12 > 24 > 30 > 1 > 14 > 13 > 2 > 4 > 11 > 1. 2 > 37 > 10 > 4. 7 > 6.10 > 16 > 12.13 > 36 > 10 > 6.11 > 4. 9 > 7 > 41 > 4. 5 > 20 > 7. 8 > 8.13 > 4. 7 > 20 > 8.17 > 14 VIII > 16 > 8.15 > 4. 8 > 17 VIII > 13 > 6.10 > 5
Augustinus, Epistolae, 7, 2, 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, 7, 2, 5.

1 In hac tota imaginum silva, credo tibi non videri primum illud genus ad animam, priusquam inhaereat sensibus, pertinere; neque hinc diutius disputandum: de duobus reliquis iure adhuc quaeri posset, nisi manifestum esset animam minus esse obnoxiam falsitatibus, nondum passam sensibilium sensuumque vanitatem: at istas imagines quis dubitaverit istis sensibilibus multo esse falsiores?
2 Nam illa quae putamus et credimus, sive fingimus, et ex omni parte omnino falsa sunt, et certe longe, ut cernis, veriora sunt quae videmus atque sentimus.
3 Iam in illo tertio genere quodlibet spatium corporale animo figuravero, quanquam id rationibus disciplinarum minime fallentibus cogitatio peperisse videatur, ipsis rursum rationibus arguentibus, falsum esse convinco.
4 Quo fit ut nullo pacto animam credam nondum corpore sentientem, nondum per sensus vanissimos mortali et fugaci substantia verberatam, in tanta falsitatis ignominia iacuisse.
Augustinus HOME