monumenta.ch > Augustinus > 38 > 2 > 2 > 9 > 2 > 5 > 8 > 18 > 12 > 5 > 26 > 38 > 8 > 18 > 25 > 3 > 2 > 6 > 2 > 5 > 3 > 8 IV > 4 > 23 > 17 > 6 > 12 VII > 17 > 4 > 13 > 8 > 1. 1 > 14 > 12 > 20 > 3 > 7 > 9 > 11 > 5 > 6 > 4 > 34 > 9 > 21 > 25 > 12 > 5 > 23 > 4 > 3 > 38 > 2 > 6 > 9 IV > 15 > 51 > 15 > 4 > 2 > 30 > 50 > 5 > 20 > 5 > 9 > 42 > 22 > 28 > 8 > 19 > 16 > 37 > 4 > 31 > 20 > 7 > 18 > 8 > 4 > 7 > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 7, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 7, 1, 1.

1 Prooemio supersidam, et cito incipiam quod me iamiamque vis dicere, praesertim non cito desiturus.
2 Memoria tibi nulla videtur esse posse sine imaginibus vel imaginariis visis, quae phantasiarum nomine appellare voluisti: ego aliud existimo.
3 Primum ergo videndum est non nos semper rerum praetereuntium meminisse, sed plerumque manentium.
4 Quare, cum sibi memoria praeteriti temporis vindicet tenacitatem; constat eam tamen partim eorum esse quae nos deserunt, partim eorum quae deseruntur a nobis.
5 Nam cum recordor patrem meum, id utique recordor quod me deseruit, et nunc non est: cum autem Carthaginem, id quod est, et quod ipse deserui.
6 In utroque tamen generum horum, praeteritum tempus memoria tenet.
7 Nam et illum hominem, et istam urbem, ex eo quod vidi, non ex eo quod video, memini.
Augustinus HOME