monumenta.ch > Augustinus > 79 > 46 > 90 > 50 > 42 > 81 > 2 > 3 > 4 > 7 > 5 > 8 > 9 > 6 > 2a > 1 > 3a > 4a > 5
Augustinus, Epistolae, QUARTA CLASSIS. Epistolae a S. Augustino episcopo scriptae, quarum tempus minus compertum est. <<<    

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA V . Augustinum Nebridius deplorat, quod nimium interpelletur civium negotiis ab otio contemplationis.

1 AUGUSTINO NEBRIDIUS. Itane est, mi Augustine, fortitudinem ac tolerantiam negotiis civium praestas, necdum tibi redditur illa exoptata cessatio?
2 Quaeso, qui te tam bonum homines interpellant?
3 Credo qui nesciunt quid ames, quid concupiscas.
4 Nullusne tibi est amicorum, qui eis amores referat tuos?
5 nec Romanianus, nec Lucinianus?
6 Me certe audiant.
7 Ego clamabo, ego testabor te Deum amare, illi servire atque inhaerere cupere.
8 Vellem ego te in rus meum vocare, ibique acquiescere.
9 Non enim timebo me seductorem tui dici a civibus tuis, quos nimium amas, et a quibus nimium amaris.
Augustinus HOME

bav210.103 bnf12205.17 ubbB_VIII_0009.68v