Augustinus, Epistolae, 3, 4.
| 1 | Unde constamus? |
| 2 | Ex animo et corpore. |
| 3 | Quid horum melius? |
| 4 | Videlicet animus. |
| 5 | Quid laudant in corpore? |
| 6 | Nihil aliud video quam pulchritudinem. |
| 7 | Quid est corporis pulchritudo? |
| 8 | Congruentia partium cum quadam coloris suavitate. |
| 9 | Haec forma ubi vera melior, an ubi falsa? |
| 10 | Quis dubitet ubi vera est, esse meliorem? |
| 11 | Ubi ergo vera est? |
| 12 | In animo scilicet. |
| 13 | Animus igitur magis amandus est quam corpus. |
| 14 | Sed in qua parte animi ista est veritas? |
| 15 | In mente atque intelligentia. |
| 16 | Quid huic adversatur? |
| 17 | Sensus. |
| 18 | Resistendum ergo sensibus totis animi viribus? |
| 19 | Liquet. |
| 20 | Quid si sensibilia nimium delectant? |
| 21 | Fiat ut non delectent. |
| 22 | Unde fit? |
| 23 | Consuetudine iis carendi appetendique meliora. |
| 24 | Quid si moritur animus? |
| 25 | Ergo moritur veritas, aut non est intelligentia veritas, aut intelligentia non est in animo, aut potest mori aliquid in quo aliquid immortale est: nihil autem horum fieri posse Soliloquia nostra iam continent, satisque persuasum est; sed nescio qua consuetudine malorum territamur atque titubamus. |
| 26 | Postremo etiamsi moritur animus, quod nullo modo posse fieri video, non esse tamen beatam vitam in laetitia sensibilium, hoc otio satis exploratum est. |
| 27 | His rebus fortasse atque talibus Nebridio meo si non beatus, at certe quasi beatus videor: videar et mihi; quid inde perdo, aut cur parcam bonae opinioni? |
| 28 | Haec mihi dixi: deinde oravi, ut solebam, atque dormivi. |