Augustinus, Epistolae, 3, 2.
| 1 | Sed ubi est ista beata vita? |
| 2 | ubi? |
| 3 | ubinam? |
| 4 | O si ipsa esset, repelleret atomos Epicuri. |
| 5 | O si ipsa esset, sciret nihil deorsum esse praeter mundum. |
| 6 | O si ipsa esset, nosset extrema sphaerae tardius rotari quam medium, et alia similia quae similiter novimus. |
| 7 | Nunc vero quomodo vel qualiscumque beatus sum, qui nescio cur tantus mundus sit, cum rationes figurarum per quas est, nihil prohibeant esse, quanto quis voluerit, ampliorem? |
| 8 | Aut quomodo non mihi diceretur, imo non cogeremur confiteri corpora in infinitum secari, ut a certa velut basi in quantitatem certam certus corpusculorum numerus surgeret? |
| 9 | Quare cum corpus nullum esse minimum sinitur, quo pacto sinamus esse amplissimum, quo amplius esse non possit; nisi forte illud quod Alypio aliquando dixi occultissime, habet magnam vim: ut quoniam numerus ille intelligibilis infinite crescit, non tamen infinite minuitur, nam non eum licet ultra monadem resolvere; contra sensibilis (nam quid est aliud sensibilis numerus, nisi corporeorum vel corporum quantitas?) minui quidem infinite, sed infinite crescere nequeat. |
| 10 | Et ideo fortasse merito philosophi in rebus intelligibilibus divitias ponunt, in sensibilibus egestatem. |
| 11 | Quid enim aerumnosius quam minus atque minus semper posse fieri? |
| 12 | Quid ditius, quam crescere quantum velis, ire quo velis, redire cum velis, quousque velis, et hoc multum amare quod minui non potest? |
| 13 | Quisquis namque intelligit istos numeros, nihil sic amat ut monadem; nec mirum, cum per eam fiat, ut caeteri amentur. |
| 14 | Sed tamen cur tantus est mundus? |
| 15 | poterat enim esse vel maior, vel brevior. |
| 16 | Nescio: tale est enim. |
| 17 | Et cur hoc loco potius quam illo? |
| 18 | Nec in ea re debet esse quaestio, ubi quidquid esset, quaestio esset. |
| 19 | Unum illud multum movebat, quod infinite corpora secarentur. |
| 20 | Cui fortasse responsum est, de vi contraria intelligibilis numeri. |