Augustinus, Epistolae, 3, 1.
| 1 | Utrum nescio quo, ut ita dicam; blandiloquio tuo factum putem, an vere ita se res habeat; incertum apud me est. |
| 2 | Nam repente accidit, nec satis deliberatum est, quatenus debeat committi fidei. |
| 3 | Exspectas quid istuc sit. |
| 4 | Quid censes? |
| 5 | Prope persuasisti mihi, non quidem beatum esse me; nam id solius sapientis praedium est; sed certe quasi beatum: ut dicimus hominem, quasi hominem in comparatione hominis illius quem Plato noverat; aut quasi rotunda et quasi quadra ea quae videmus, cum longe ab eis absint quae paucorum animus videt. |
| 6 | Legi enim litteras tuas ad lucernam iam coenatus; proxime erat cubitio, sed non ita etiam dormitio: quippe diu mecum in lecto situs cogitavi, atque has loquelas habui, Augustinus ipse cum Augustino: Nonne verum est quod Nebridio placet, beatos nos esse? |
| 7 | Non utique; nam stultos adhuc esse, nec ipse audet negare. |
| 8 | Quid, si etiam stultis beata vita contingit? |
| 9 | Durum quasi vero parva, vel alia ulla miseria sit quam ipsa stultitia. |
| 10 | Unde ergo illi visum est? |
| 11 | an lectis illis libellis etiam sapientem me ausus est credere? |
| 12 | Non usque adeo temeraria est laetitia gestiens, praesertim hominis cuius quanti ponderis consideratio sit, bene novimus. |
| 13 | Illud igitur est: scripsit quod nobis putavit dulcissimum fore; quia et illi dulce factum est quidquid posuimus in illis litteris, et scripsit gaudens, nec curavit quid committendum gaudenti calamo esset. |
| 14 | Quid, si Soliloquia legisset? |
| 15 | Laetaretur multo exundantius, nec tamen reperiret plus aliquid, quod me appellaret, quam beatum. |
| 16 | Cito ergo summum nomen effudit in me, nec sibi aliquid reservavit quod de me laetior asseveret. |
| 17 | Vide laetitia quid faciat! |