| 1 | Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Ergo, ut dicebam, voluntatem meam et voluntatem vestram Gestis ecclesiasticis, quantum ad homines attinet, confirmatam volo: quantum vero ad latentem Omnipotentis voluntatem, omnes, ut dixi, oremus ut confirmet Deus quod operatus est in nobis. |
| 2 | A populo acclamatum est: Iudicio tuo gratias agimus; dictum est sedecies. |
| 3 | Fiat, fiat; dictum est duodecies. |
| 4 | Te patrem, Eraclium episcopum; dictum est sexies. |