monumenta.ch > Augustinus > 19 > 10 > 30 > 27 > 33 > 25 > 37 > 6 > 26 > 51 > 20 > 36 > 13 > 41 > 29 > 33 > 32 > 45 > 23 > 12 > 82 > 83 > 65 > 33 > 68 > 80 > 84 > 49 > 79 > 16 > 42 > 72 > 31 > 22 > 27 > 9 > 5 > 24 > 25 > 26 > 54 > 30 > 12 > 28 > 85 > 4 > 37 > 35 > 36 > 39
Augustinus, Epistolae, CAPUT XIII., , 38. <<<     >>> 40.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 13, 39.

1 De ipso vero capite nostro Apostolus ait: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
2 Non ideo corporaliter, quia corporeus est Deus; sed aut verbo translato usus est, tanquam in templo manufacto non corporaliter.
3 sed umbratiliter habitaverit, id est praefigurantibus signis: nam illas omnes observationes, umbras futurorum vocat (Coloss. II, 9, 16, 17), etiam ipso translato vocabulo; summus enim Deus, sicut scriptum est, non in manufactis templis habitat (Act. XVII, 24): aut certe corporaliter dictum est, quia et in Christi corpore quod assumpsit ex Virgine, tanquam in templo habitat Deus.
4 Hinc est enim quod Iudaeis signum petentibus cum dixisset, Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud; evangelista quid hoc esset consequenter exponens, ait: Hoc autem dicebat de templo corporis sui (Ioan. II, 19, 21).
Augustinus HOME