monumenta.ch > Augustinus > 13 IX > 14 IX > 30 XIX > 45 > 15 IX > 53 > 45 > 30 XII > 33 > 33 XII > 28 XII > 32 > 41 > 32 XII > 14 IX > 48 > 44 > 32 > 41 > 52 > 48 > 40 > 47 > 40 > 46 > 43 > 19 XII > 18 XII > 76 > 30 XII > 44 > 14 IX > 28 > 49 > 24 > 34 > 43 > 77 > 47 > 71 > 35 > 46 > 38 > 23 > 38
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XIII., 39.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 13, 38.

1 Habitat itaque in singulis Deus tanquam in templis suis, et in omnibus simul in unum congregatis, tanquam in templo suo.
2 Quod templum quamdiu sicut arca Noe in hoc saeculo fluctuat, fit quod in Psalmo scriptum est, Dominus diluvium inhabitat: quamvis et propter multos in omnibus gentibus populos fidelium, quos aquarum nomine Apocalypsis significat (Apoc. XVII, 15), possit intelligi congruenter, Dominus diluvium inhabitat.
3 Sequitur autem, Et sedebit Dominus rex in aeternum (Psal. XXVIII, 10): utique in ipso templo suo iam in vita aeterna post fluctuationem huius saeculi constituto.
4 Deus igitur ubique praesens est, et ubique totus praesens; nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est et propitius: capitur autem habitans, ab aliis amplius, ab aliis minus.
Augustinus HOME