monumenta.ch > Augustinus > 8.12 > 8.19 > 3. 5 > 10 > 33 > 28 XVIII > 32 > 6.13 > . 1 > 12.24 > 6.12 > 6.10 > 13 > 17 VIII > 4. 8 > 16 > 8.17 > 4. 7 > 8.13 > 41 > 6.11 > 10 > 36
Augustinus, Epistolae, CAPUT XII., , 35. <<<     >>> 37.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 12, 36.

1 Nec movere nos debet, quod per quosdam ad hoc templum non pertinentes, vel nondum pertinentes id est in quibus non habitat, vel nondum habitat Deus, aliquid virtutis operatur; sicut per illum qui in nomine Christi expellebat daemonia, cum Christum non sequeretur, quem permitti iussit propter multis utilem commendationem nominis sui (Marc. IX, 37-39).
2 Multos quoque ait sibi in novissima die dicturos, In nomine tuo virtutes multas fecimus: quibus utique non responderet, Non vos novi (Matth. VII, 22, 23), si ad templum Dei, quod inhabitando beatificat, pertinerent.
3 Cornelius etiam centurio antequam regeneratione incorporaretur huic templo, missum ad se angelum vidit, audiitque dicentem quod exauditae sint orationes eius, et eleemosynae acceptae (Act. X, 4).
4 Agit enim haec Deus tanquam ubique praesens, vel per sanctos Angelos suos.
Augustinus HOME