monumenta.ch > Augustinus > 12.25 > 4. 4 > 12.18 > 13 > 13 > 12.27 > 5. 9 > 24 > 4. 5 > 15 > 1. 2 > 22 > 5. 8 > 8.15 > 11 > 23 > 3. 4 > 12.15 > 11 > 10 > 26 > 4. 7 > 17 > 3. 5 > 25 > 17 > 12.17 > 5. 8 > 22 > 19 > 15 > 30 > 11 > 26
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT VIII., 27.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 8, 26.

1 Dicimus ergo in baptizatis parvulis.
2 quamvis id nesciant, habitare Spiritum sanctum.
3 Sic enim eum nesciunt quamvis sit in eis, quemadmodum nesciunt et mentem suam; cuius in eis ratio, qua uti nondum possunt, velut quaedam scintilla sopita est, excitanda aetatis accessu.
4 Neque hoc in parvulis mirum debet videri, cum Apostolus quibusdam etiam maioribus dicat, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)?
5 de qualibus paulo ante dixerat, Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; quos etiam parvulos vocat, non carnis aetate sed mentis (Id. II, 14, et III, 1, 2).
6 Non itaque percipiebant cognitione Spiritum sanctum qui habitabat in eis; et habitante in se Spiritu sancto, adhuc animales, nondum spirituales erant, quia nondum poterant habitatorem suum Spiritum cognitione percipere.
Augustinus HOME