monumenta.ch > Augustinus > 24 > 37 > 26 > 46 > 57 > 70 > 14 > 76 > 16 > 68 > 36 > 24 > 6 > 15 > 48 > 8 > 16 > 47 > 22 > 24 > 13 > 69 > 7 > 24 > 38 > 40 > 17 > 17 > 8 > 26 > 42 > 22 > 24 > 84 > 2 > 9 > 23 > 48 > 60 > 23
Augustinus, Epistolae, CAPUT VII., , 22. <<<     >>> 24.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 7, 23.

1 Haec sunt certe verba Elizabeth matris Ioannis: Beata tu inter mulieres, et beatus fructus ventris tui: Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
2 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo (Luc. I, 42-44).
3 Hoc autem ut diceret, sicut Evangelista praelocutus est, repleta est Spiritu sancto, quo procul dubio revelante cognovit quid illa exsultatio significaret infantis; id est, illius venisse matrem, cuius praecursor ipse et demonstrator esset futurus.
4 Potuit ergo esse ista significatio rei tantae a maioribus cognoscendae, non a parvulo cognitae.
5 Nam neque, cum hoc ante in Evangelio narraretur, dictum est, Credidit infans in utero eius; sed, exsultavit: neque ipsa dixit, Exsultavit in fide infans in utero meo; sed, exsultavit in gaudio.
6 Videmus autem exsultationem non solum parvulorum, sed etiam pecorum, non utique de aliqua fide, vel religione, vel qualicumque rationaii cognitione venientem.
7 Sed haec plane inusitata et nova exstitit, quia in utero, et ad eius adventum quae hominum Salvatorem fuerat paritura.
8 Ideo mira, ideo in magnis signis deputanda: ideo haec exsultatio, et tanquam matri Domini reddita resalutatio, sicut solent miracula fieri, facta est divinitus in infante, non humanitus ab infante.
Augustinus HOME