Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 6, 20.
1 | Et donationum quidem dictae sunt divisiones tanquam per partes et membra unius corporis, ubi et simul omnes unum templum, et singuli singula templa sumus; quia non est Deus in omnibus quam in singulis maior: et fit plerumque ut plures eum minus capiant, unus amplius. |
2 | Sed cum dixisset Apostolus, Divisiones autem donationum sunt; continuo subiecit, Idem autem Spiritus: item cum ipsas donationum divisiones commemorasset; Omnia autem haec, inquit, operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 4, 11). |
3 | Dividens ergo, non ipse divisus, quia ipse unus atque idem. |
4 | Illae vero divisiones dictae sunt, sicut membrorum in corpore; quia non idem valent aures quod oculi, atque ita membra caetera diversis officiis concorditer distributa: quae tamen cum sani sumus, una, neque diversa, nec alibi maiore, alibi minore, sed cum sint ipsa disparia, communi et parili salute congaudent. |
5 | Huius corporis caput est Christus, huius corporis unitas nostro sacrificio commendatur: quod breviter significavit Apostolus, dicens, Unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17). |
6 | Per caput nostrum reconciliamur Deo, quia in illo est divinitas Unigeniti facta particeps mortalitatis nostrae, ut et nos participes eius immortalitatis essemus. |