Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 6, 18.
1 | Porro autem quod parum distincte putavimus posse intelligi cum diceremus Deum esse ubique totum, nisi adderemus, In seipso, video diligentius exponendum. |
2 | Quomodo enim ubique, si in seipso? |
3 | Ubique scilicet, quia nusquam est absens. |
4 | In seipso autem, quia non continetur ab eis quibus est praesens, tanquam sine eis esse non possit. |
5 | Nam spatia locorum tolle corporibus, nusquam erunt, et quia nusquam erunt, nec erunt. |
6 | Tolle ipsa corpora qualitatibus corporum, non erit ubi sint, et ideo necesse est ut non sint. |
7 | Etenim cum per totam suam molem corpus aequaliter sanum est, aut aequaliter candidum, non est in una quam in alia parte eius sanitas maior aut candor, nec maior in toto quam in parte eius; quia non sanius aut candidius totum constat esse quam partem. |
8 | Si autem inaequaliter sit sanum aut inaequaliter candidum, fieri potest ut in minore parte sit sanitas maior aut candor, cum minora quam maiora saniora vel candidiora sunt membra; usque adeo non mole constat quod in qualitatibus magnum dicitur esse vel parvum. |
9 | Verumtamen si moles ipsa corporis, quantacumque vel quantulacumque sit, penitus auferatur, qualitates eius non erit ubi sint, quamvis non mole metiendae sint. |
10 | At vero Deus non, si minus capitur ab illo cui praesens est, ideo ipse minor est. |
11 | Totus enim in seipso est, nec in quibus est, ita est ut indigeat eis, tanquam non possit esse nisi in eis. |
12 | Sicut autem nec ab illo abest, in quo non habitat, et totus adest, quamvis eum ille non habeat; ita et illi in quo habitat, totus est praesens, quamvis eum non ex toto capiat. |