monumenta.ch > Augustinus > 19 > 21 > 31 > 32 > 21 > 18 > 2 I > 15 > 19 > 23 > 7. 8 > 26 > 25 > 21 > 25 > 21 > 4. 6 > 5. 7 > 18 > 27 > 19 > 31 > 6. 9 > 14 > 30 > 22 > 3. 6 > 14 > 7 IV > 21 > 7. 9 > 19 > 6. 9 > 14
Augustinus, Epistolae, CAPUT IV., , 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 4, 14.

1 Est ergo Deus per cuncta diffusus.
2 Ipse quippe ait per prophetam, Coelum et terram ego impleo (Ier. XXIII, 24); et quod paulo ante posui de sapientia eius, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1); itemque scriptum est, Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Id. I, 7); eique dicitur in quodam psalmo, Quo abibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam?
3 Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7).
4 Sed sic est Deus per cuncta diffusus, ut non sit qualitas mundi; sed substantia creatrix mundi, sine labore regens, et sine onere continens mundum.
5 Non tamen per spatia locorum, quasi mole diffusa, ita ut in dimidio mundi corpore sit dimidius, et in alio dimidio dimidius, atque ita per totum totus; sed in solo coelo totus, et in sola terra totus, et in coelo et in terra totus, et nullo contentus loco, sed in seipso ubique totus.
Augustinus HOME