monumenta.ch > Augustinus > 67 > 56 > 21 > 12 > 27 > 39 > 27 > 26 > 1 > 34 > 9 > 3 > 27 > 29 > 15 > 32 > 4 > 11 > 15 > 61 > 11 > 78 > 21 > 31 > 20 > 33 > 9 > 82 > 12 > 49 > 25 > 33 > 55 > 6 > 10
Augustinus, Epistolae, CAPUT III., , 9. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 3, 10.

1 Noli itaque dubitare ibi nunc esse hominem Christum Iesum, unde venturus est; memoriterque recole, et fideliter tene christianam confessionem, quoniam resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, nec aliunde quam inde venturus est ad vivos mortuosque iudicandos.
2 Et sic venturus est, illa angelica voce testante, quemadmodum ire visus est in coelum (Act. I, 10, 11), id est in eadem carnis forma atque substantia; cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit.
3 Secundum hanc formam non est putandus ubique diffusus.
4 Cavendum est enim ne ita divinitatem astruamus hominis, ut veritatem corporis auferamus.
5 Non est autem consequens ut quod in Deo est, ita sit ubique, ut Deus.
6 Nam et de nobis veracissima Scriptura dicit quod in illo vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28); nec tamen sicut ille ubique sumus; sed aliter homo ille in Deo, quoniam aliter et Deus ille in homine, proprio quodam et singulari modo.
7 Una enim persona Deus et homo est, et utrumque est unus Christus Iesus; ubique per id quod Deus est, in coelo autem per id quod homo.
Augustinus HOME