monumenta.ch > Augustinus > 21 > 45 > 36 > 37 > 53 > 29 > 29 > 45 > 52 > 40 > 41 > 34 > 44 > 30 > 36 > 37 > 43 > 34 > 24 > 37 > 44 > 38 > 28 > 47 > 46 > 38 > 36 > 43 > 19 > 42 > 39 > 31 > 29 > 35 > 21 > 44 > 35 > 54 > 29 > 2 > 43 > 10 > 48 > 45 > 2 > 13 > 2 > 2 > 26 > 45 > 25 > 20 > 69 > 27 > 16 > 70 > 29 > 2 > 55 > 11 > 2 > 2 > 56 > 47 > 45 > 53 > 15 > 33 > 41 > 17 > 40 > 32 > 18 > 36 > 33 > 57 > 49 > 46 > 28 > 42 > 41 > 38 > 52 > 53 > 45 > 33 > 44 > 32 > 38 > 39 > 30 > 32 > 41 > 30 > 48 > 50 > 22 > 44 > 32 > 41 > 43 > 52 > 48 > 40 > 3 > 40 > 47 > 19 > 40 > 54 > 46 > 43 > 34 > 39 > 24 > 76 > 22 > 10 > 23 > 28 > 17 > 44 > 13 > 24 > 34 > 43 > 27 > 14 > 49 > 21 > 77 > 47 > 34 > 3 > 3 > 71 > 35 > 37 > 38 > 18 > 23 > 38 > 23 > 73 > 46 > 29 > 19 > 11 > 50
Augustinus, Epistolae, CAPUT XI., , 49. <<<     >>> 51.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 11, 50.

1 Isti autem cum quibus agimus, vel de quibus agimus, non sunt desperandi; adhuc enim sunt in corpore: sed non quaerant Spiritum sanctum, nisi in Christi corpore, cuius habent foris sacramentum, sed rem ipsam non tenent intus cuius est illud sacramentum; et ideo sibi iudicium manducant et bibunt (I Cor. XI, 29).
2 Unus enim panis sacramentum est unitatis, quoniam sicut Apostolus dicit, Unus panis, unum corpus multi sumus (Id. X, 17).
3 Proinde Ecclesia catholica sola corpus est Christi, cuius ille caput est Salvator corporis sui (Eph. V, 23).
4 Extra hoc corpus neminem vivificat Spiritus sanctus; quia, sicut ipse dicit Apostolus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5): non est autem particeps divinae charitatis, qui hostis est unitatis.
5 Non habent itaque Spiritum sanctum, qui sunt extra Ecclesiam: de illis quippe scriptum est, Qui seipsos segregant, animales, Spiritum non habentes (Iudae 19).
6 Sed nec ille eum percipit, qui fictus est in Ecclesia, quoniam et inde scriptum est, Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5).
7 Qui ergo vult habere Spiritum sanctum, caveat foris ab Ecclesia remanere, caveat in eam simulatus intrare: aut si iam talis intravit, caveat in eadem simulatione persistere, ut veraciter coalescat arbori vitae.
Augustinus HOME