monumenta.ch > Augustinus > 8.12 > 8.19 > 3. 5 > 10 > 33 > 28 XVIII > 32 > 6.13 > . 1 > 12.24 > 6.12 > 6.10 > 13 > 17 VIII > 4. 8 > 16 > 8.17 > 4. 7 > 8.13 > 41 > 6.11 > 10 > 36 > 16 > 6.10 > 4. 7 > 10 > 37 > 1. 2 > 11 > 13 > 14 > 30 > 24 > . 1 > 3. 4 > 9.10 > 10 > 28 > 5. 7 > 3. 5 > 12.23 > 6.11 > 16 > 34 > 13 > 40 > 4. 7 > 22 > 16 > 36
Augustinus, Epistolae, CAPUT IX., , 35. <<<     >>> 37.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 9, 36.

1 Quidquid ergo nomine Ecclesiarum partis Donati possidebatur, christiani imperatores legibus religiosis cum ipsis Ecclesiis ad Catholicam transire iusserunt.
2 Cum ergo nobiscum sint earumdem Ecclesiarum pauperes qui eisdem possessiunculis alebantur, ipsi potius foris positi desinant concupiscere aliena; sed intrent in unitatis societatem, ut pariter gubernemus, non illa tantum quae dicunt sua, verum etiam quae dicuntur et nostra.
3 Scriptum est enim: Omnia vestra sunt; vos autem Christi; Christus autem Dei (I Cor. III, 22, 23).
4 Sub illo capite, in uno eius corpore unum simus, et de istis talibus rebus faciamus quod scriptum est in Actibus Apostolorum: Erat illis anima una et cor unum; et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia (Act. IV, 32).
5 Amemus quod cantamus, Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1)!
6 ut sic experiantur et sciant quam veraciter ad eos clamet mater Catholica quod scribit beatus Apostolus ad Corinthios, Non quaero quae sunt vestra, sed vos (II Cor. XII, 14).
Augustinus HOME