monumenta.ch > Augustinus > 25 XVI > 17 > 12.21 > 1. 3 > 7.11 > 26 > 18 > 25 > 19 > 5 II > 5. 9 > 2. 3 > 3 II > 17 XI > 27 > 4 II > 7.13 > 31 > 14 > 9.13 > 1. 2 > 7.12 > 21 XIII > 11 > 24 XIV > 21 > 31 XX > 15 > 20 > 24 XV > 3. 5 > 8.12 > 19 XIII > 35 > 6.10 > 2. 3 > 3 II > 4. 6 > 1. 2 > 26 XX > 4 II > 3. 4 > 9.14 > 23 XIII > 3. 5 > 12.26 > 20 > 8.16 > 35
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT IX., 36.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 9, 35.

1 Quod autem nobis obiiciunt, quod res eorum concupiscamus et auferamus; utinam catholici fiant, et non solum quae dicunt sua, sed etiam nostra, in pace nobiscum et charitate possideant!
2 Usque adeo autem calumniandi cupiditate caecantur, ut non attendant quam sint inter se contraria quae loquuntur.
3 Ipsi certe dicunt, et invidiosissime sibi conqueri videntur quod eos in nostram communionem violento legum imperio coarctamus: hoc utique nullo modo faceremus, si res eorum possidere vellemus.
4 Quis avarus quaerit compossessorem?
5 quis dominandi cupiditate inflammatus, vel fastu dominationis elatus desiderat habere consortem?
6 Ipsos certe attendant quondam suos, iam nostros socios et fraterna nobis dilectione coniunctos, quemadmodum sua teneant, non solum quae habebant, sed etiam nostra quae non habebant: quae tamen, si pauperum compauperes sumus, et nostra sunt et illorum; si autem privatim quae nobis sufficiant, possidemus, non sunt illa nostra, sed pauperum quorum procurationem quodammodo gerimus, non proprietatem nobis usurpatione damnabili vindicamus.
Augustinus HOME