monumenta.ch > Augustinus > 67 > 56 > 21 > 12 > 27 > 39 > 27 > 26 > 1 > 34 > 9 > 3 > 27 > 29 > 15 > 32 > 4 > 11 > 15 > 61 > 11 > 78 > 21 > 31
Augustinus, Epistolae, CAPUT VII., , 30. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 7, 31.

1 Sed nos huiusmodi afflictos malis, consequens consolatus est fructus.
2 Nam ubicumque a perditis ista commissa sunt, ibi ferventius atque perfectius unitas christiana profecit, et uberius laudatur Dominus, qui donare dignatus est ut servi eius passionibus suis lucrarentur fratres suos, et oves eius mortifero errore dispersas in pacem salutis aeternae suo sanguine congregarent.
3 Potens est Dominus et misericors, quem quotidie rogamus ut etiam caeteris det poenitentiam, et resipiscant de diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 26): qui non quaerunt nisi unde nobis calumnientur, et retribuant mala pro bonis; quia nec intelligere noverunt, quem circa eos animum dilectionemque servemus, et quomodo eos velimus secundum Domini praeceptum, quod per Ezechielem prophetam pastoribus dedit, revocare errantes, et perditos invenire (Ezech. XXXIV, 4).
Augustinus HOME