monumenta.ch > Augustinus > 21 > 45 > 36 > 37 > 53 > 29 > 29 > 45 > 52 > 40 > 41 > 34 > 44 > 30 > 36 > 37 > 43 > 34 > 24 > 37 > 44 > 38 > 28 > 47 > 46 > 38 > 36 > 43 > 19 > 42 > 39 > 31 > 29 > 35 > 21 > 44 > 35 > 54 > 29 > 2 > 43 > 10 > 48 > 45 > 2 > 13 > 2 > 2 > 26 > 45 > 25 > 20 > 69 > 27 > 16 > 70 > 29 > 2 > 55 > 11 > 2 > 2 > 56 > 47 > 45 > 53 > 15 > 33 > 41 > 17
Augustinus, Epistolae, CAPUT V., , 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 5, 17.

1 Cur ergo non dicantur paria peccata?
2 An forte quia magis facit contra charitatem, qui gravius peccat; minus, qui levius?
3 et hoc ipso quod admittit, fit quidem omnium reus: sed gravius peccans, vel in pluribus peccans, magis reus; levius autem vel in paucioribus peccans, minus reus: tanto maiore scilicet reatu, quanto amplius; tanto minore, quanto minus peccaverit: tamen etiamsi in uno offenderit, reus omnium est, quia contra eam facit in qua pendent omnia?
4 Quae si vera sunt, eo modo et illud absolvitur quod ait homo etiam apostolicae gratiae, In multis enim offendimus omnes (Iacobi III, 2).
5 Omnes enim offendimus, sed unus gravius, alius levius, quanto quisque gravius leviusve peccaverit: tanto in peccato committendo maior, quanto in diligendo Deo et proximo minor; et rursus, tanto minor in peccati perpetratione, quanto maior in Dei et proximi dilectione.
6 Tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior charitatis.
7 Et tunc perfecti sumus in charitate, quando nihil restat ex infirmitate.
Augustinus HOME