monumenta.ch > Augustinus > 21 > 45 > 36 > 37 > 53 > 29 > 29 > 45 > 52 > 40 > 41 > 34 > 44 > 30 > 36 > 37 > 43 > 34 > 24 > 37 > 44 > 38 > 28 > 47 > 46 > 38 > 36 > 43 > 19 > 42 > 39 > 31 > 29 > 35 > 21 > 44 > 35 > 54 > 29 > 2 > 43 > 10 > 48 > 45 > 2 > 13 > 2 > 2 > 26 > 45 > 25 > 20 > 69 > 27 > 16 > 70 > 29 > 2 > 55 > 11 > 2 > 2 > 56 > 47 > 45 > 53 > 15
Augustinus, Epistolae, CAPUT IV., , 14. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 4, 15.

1 Et ut generaliter breviterque complectar quam de virtute habeam notionem, quod ad recte vivendum attinet, virtus est charitas, qua id quod diligendum est diligitur.
2 Haec in aliis maior, in aliis minor, in aliis nulla est, plenissima vero quae iam non possit augeri, quamdiu hic homo vivit, est in nemine; quamdiu autem augeri potest, profecto illud quod minus est quam debet, ex vitio est.
3 Ex quo vitio non est iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet (III Reg. VIII, 46): ex quo vitio non iustificabitur in conspectu Dei omnis vivens.
4 Propter quod vitium, si dixerimus quod peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Ioan. I, 8): propter quod etiam quantumlibet profecerimus, necessarium est nobis dicere, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); cum iam omnia in Baptismo dicta, facta, cogitata, dimissa sint.
5 Videt itaque, qui recte videt, unde, et quando, et ubi speranda sit illa perfectio cui non sit quod adiici possit.
6 Si autem praecepta non essent, non utique esset ubi se homo certius inspiceret, et videret unde averteretur, quo conaretur, quare gratularetur, quid precaretur.
7 Magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur, ut gratia Dei amplius honoretur.
Augustinus HOME