monumenta.ch > Augustinus > 22 > 31 > 18 > 15 > 2. 8 > 21 > . 1 > 31 XVI > 15 > 17 > 27 > 19 > 23 XIII > 14 > 32 > 22 > 31 > 13 > 38 > 18 > 27 > 2. 3 > 24 > 15 > 7.12 > 33 > 29 > 28 > 39 > 25 > 30 > 19 > 27 > 17 > 26 > 21 > 12.22 > 18 > 19 > 16 > 18 > 11 > 26 > 18 > 24 > 15 > 29 > 15 > 19 > 17 > 6 > 17 > 14 > 11 > 18 > 50 > 9.15 > 23 > 6.11 > 17 > 17 > 2. 7 > 14 > 32 > 35 > 34 > 15 > 40 > 9 > 33 > 29 > 14 > 15 > 25 > 24 XIV > 16 > 26 > 20 > 2
Augustinus, Epistolae, CAPUT PRIMUM., , 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 1, 2.

1 De agenda namque praesenti vita, quomodo ad vitam perveniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda, quam penitus demersit oblivio, sicut est illud quod de anima quaerendum putavi, haec vertitur quaestio.
2 Eleganter autem dictum esse narratur quod huic rei satis apte convenit.
3 Cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet ne moreretur, quam suffocaret ne loqueretur; accessit alius, et eo viso admirans ait: Quomodo huc cecidisti?
4 At ille: Obsecro, inquit, cogita quomodo hinc me liberes; non quomodo huc ceciderim, quaeras.
5 Ita quoniam fatemur, et fide catholica tenemus, de reatu peccati tanquam de puteo, etiam parvuli infantis animam Christi gratia liberandam; satis est ei quod modum quomodo salva fiat novimus, etiamsi nunquam quomodo in malum illud devenerit, noverimus.
6 Sed ideo putavi esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam parvuli contradicat, negans eam esse in isto malo.
7 Hoc igitur firmissime retento, quod anima parvuli de reatu peccati liberanda est, nec alio modo liberanda, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, vaniloquis, non disputatoribus, sed litigatoribus paratius instructiusque resistimus; si autem non possumus, non quia latet miseriae principium, ideo pigrescere misericordiae debet officium.
8 Adversus eos autem qui sibi videntur scire quod nesciunt, hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus.
9 Aliud est enim quod nescire malum est; aliud quod sciri vel non potest, vel non opus est, vel ad vitam quam quaerimus indifferens est: hoc vero quod de Litteris apostoli Iacobi nunc requiro, in hac ipsa qua vivimus, et ut semper vivamus Deo placere studemus, actione versatur.
Augustinus HOME