Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 6, 16.
| 1 | Haec et alia quae possum, sicut possum, dico adversus eos qui hanc opinionem qua creduntur animae sicut illa una singulis fieri, labefactare conantur. |
| 2 | Sed cum ad poenas ventum est parvulorum, magnis, mihi crede, coarctor angustiis, nec quid respondeam prorsus invenio: non solum eas poenas dico, quas habet post hanc vitam illa damnatio, quo necesse est trahantur, si de corpore exierint sine christianae gratiae Sacramento; sed eas ipsas quae in hac vita dolentibus nobis versantur ante oculos, quas enumerare si velim, prius tempus quam exempla deficient. |
| 3 | Languescunt aegritudinibus, torquentur doloribus, fame et siti cruciantur, debilitantur membris, privantur sensibus, vexantur ab immundis spiritibus. |
| 4 | Demonstrandum est utique, quomodo ista sine ulla sua mala causa iuste patiantur. |
| 5 | Non enim dici fas est, aut ista ignorante Deo fieri, aut eum non posse resistere facientibus, aut iniuste ista vel facere vel permittere. |
| 6 | Numquidnam sicut animalia irrationabilia recte dicimus in usus dari naturis excellentioribus, etsi vitiosis, sicut apertissime in Evangelio videmus porcos ad usum desideratum concessos esse daemonibus (Matth. VIII, 32); hoc et de homine recte possumus dicere? |
| 7 | Animal est enim, sed rationale, etsi mortale. |
| 8 | Anima est rationalis in illis membris, quae tantis afflictionibus poenas luit; Deus bonus est, Deus iustus est, Deus omnipotens est: hoc dubitare omnino dementis est. |
| 9 | Tantorum ergo malorum quae fiunt in parvulis, causa iusta dicatur. |
| 10 | Nempe cum maiores ista patiuntur, solemus dicere aut sicut in Iob merita examinari, aut sicut in Herode peccata puniri: et de quibusdam exemplis quae Deus manifesta esse voluit, alia quae obscura sunt homini coniectare conceditur; sed hoc in maioribus. |
| 11 | De parvulis autem quid respondeamus edissere, si poenis tantis nulla in eis sunt punienda peccata: nam utique nulla est in illis aetatibus examinanda iustitia. |