Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 17, 42.
| 1 | Quae cum ita sint, obsecro te, cum agitur in teipsa hoc tam grande negotium; cum ab exterioribus interiora distinguis, atque illa istis ineffabiliter anteponis; cumque istis foris relictis, in illis intrinsecus demoraris, et ea suis quibusdam incorporalibus finibus metiendo iudicas, in nulla te putas, an in aliqua luce versari? |
| 2 | Ego enim existimo quod tanta tibi et talia, tam vera, tam clara, tam certa videri sine luce non possunt. |
| 3 | Ipsam igitur lucem in qua cuncta illa perspicis, intuere; et vide utrum ad eam possit accedere ullus corporeorum radius oculorum: profecto non potest. |
| 4 | Attende etiam; et utrum in ea videas ulla locorum spatia vel intervalla, responde. |
| 5 | Nihil ibi tale, ut arbitror, invenis, si vigilanter abigis ab aspectu intimo quidquid imaginum corporalium exterioris hominis sensus invexit: sed forte difficile est. |
| 6 | Irruit enim de consuetudine carnalis vitae, in ipsos quoque interiores oculos turba phantasmatum in similitudinibus corporum: cui resistere conatus, saltem auctoritate divina exclamavi, dolens in illa brevi epistola, et dixi: Audiat caro carnalibus cogitationibus ebria, « Spiritus est Deus » (Epist. 92, n. 5). |
| 7 | Neque enim cuiusquam magis quam etiam ipsam meam mentem ab huiusmodi vanitate, illa increpatione compescui. |
| 8 | Facilius quippe inclinamur ad solita, et amicum est infirmitati humanae animae corporalem conversationem introrsus vel mittere vel admittere, non ubi sana consistat, sed ubi languida quodammodo aut incumbat aut iaceat. |