monumenta.ch > Augustinus > 25 > 10 > 60 > 28 > 32 > 34 > 29 > 13 > 44 > 48 > 33 > 34 > 64 > 10 > 29 > 10 > 29 > 40 > 16 > 55 > 30 > 51 > 33 > 24 > 19 > 41 > 58 > 1 > 29 > 33 > 32 > 45 > 65 > 33
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XIV., 34.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 14, 33.

1 Ista credo considerans vir ille sanctus cuius verba tractamus, nec Apostoli, inquit, omnes Christum videbant, quoniam forte aliqui eorum etiam ipso tempore viderant, secundum ista quae dixi.
2 Ut autem probaret quod dixit, quia non omnes videbant, continuo subiecit: Et ideo ait, « Tanto tempore vobiscum sum et adhuc me non cognovistis » Deinde subiungens a qualibus Deus videatur illa contemplatione sicuti est: Qui enim cognovit, inquit, quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem.
Augustinus HOME