monumenta.ch > Augustinus > 8.12 > 8.19 > 3. 5 > 10 > 33 > 28 XVIII > 32 > 6.13 > . 1 > 12.24 > 6.12 > 6.10 > 13 > 17 VIII > 4. 8 > 16 > 8.17 > 4. 7 > 8.13 > 41 > 6.11 > 10 > 36 > 16 > 6.10 > 4. 7 > 10 > 37 > 1. 2 > 11 > 13 > 14 > 30 > 24 > . 1 > 3. 4 > 9.10 > 10
    >>> 11.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 4a, 10.

1 Haec ergo omnia videt, partim corpore, partim mente.
2 Voluntatem vero eius a quo audit ut credat, et ipsam Christi resurrectionem non videt, sed credit; et tamen eam videre dicitur quodam mentis obtutu, magis secundum testimoniorum fidem, quam rerum praesentia creditarum.
3 Illa enim quae videt, adsunt sensibus vel animi vel corporis; quae autem credit, absunt a sensibus et animi et corporis.
4 Quamvis voluntas eius a quo audit ut credat, non sit praeterita, sed maneat in loquente: quam in seipso idem ipse qui loquitur videt; ille vero qui audit, non eam videt sed credit.
5 Resurrectio autem Christi praeterita est, quam nec illi viderunt homines qui tunc fuerunt.
6 Nam qui viderunt viventem Christum quem viderant morientem, ipsam tamen resurrectionem cum fieret non viderunt, sed eam certissime crediderunt, videndo et tangendo vivum quem noverant mortuum.
7 Nos totum credimus, et quod resurrexerit, et quod ab hominibus tunc visus et contrectatus sit, et quod nunc vivat in coelis, nec iam moriatur, et mors illi ultra non dominetur.
8 Res autem ipsa nec corporis nostri sensibus adest, sicut adest hoc coelum et terra, nec nostrae mentis obtutibus, sicut adest fides ipsa qua hoc credimus.
Augustinus HOME