monumenta.ch > Augustinus > 254 > 267 > 257 > 269 > § 14 > 116 > 156 > 260 > 171 > 117 > 132 > 240 > 203 > 212 > 184 > 114 > 123 > XIII. > 163 > 270 > 195 > Qui excommunicatus fuerat. > CAP. XLVIII.) > DE DUABUS PROXIME SEQUENTIBUS EPISTOLIS. (LIB. II RETRACT. CAPUT XLI.)
    >>> . . .

Augustinus, Epistolae, DE DUABUS PROXIME SEQUENTIBUS EPISTOLIS. (LIB. II RETRACT. CAPUT XLI.)

1 De Videndo Deo scripsi librum, ubi de spirituali corpore quod erit in resurrectione sanctorum, inquisitionem diligentiorem distuli, utrum vel quomodo Deus qui spiritus est, etiam per corpus tale videatur: sed eam postea quaestionem sane difficillimam in novissimo, id est in vicesimo et secundo libro de Civitate Dei, satis quantum arbitror explicavi.
2 Inveni etiam in quodam nostro codice, in quo et iste liber est, quoddam Commonitorium a me factum de hac re ad episcopum Siccensem Fortunatianum, quod in opusculorum meorum indiculo, nec inter libros, nec inter epistolas est notatum.
3 Hic liber sic incipit: « Memor debiti.
4 » Illud autem: « Sicut praesens rogavi.
Augustinus HOME

bav210.103 bnf12205.57 ubbB_VIII_0009.68v